Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KOB 3449 XIV

Liens :

  • f. 83r. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Ps. Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 XIV

  • f. 88v. Ave decus virgineum, mode VI Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollennitas da sit perpes iocunditas tua namque conceptio summa est congratulatio.

    KOB 3449 XIV

  • f. 66v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIII) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius petitiones. Illi nimirum tota nos devotione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    KOB 3449 XIV

  • f. 75v. Beatus Nicolaus pontificatus , mode VIII Beatus Nicolaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur. Ps. Dominus regnavit decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem et precinxit se.

    KOB 3449 XIV

  • f. 14v. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum. Ps. Dominus regnavit irascantur populi, qui sedes super cherubin moveatur terra.

    KOB 3449 XIV

  • f. 199v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur. Cant. Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 XIV

  • f. 58v. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipso

    KOB 3449 XIV

  • f. 6v. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens huius sanguis sine causa damnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KOB 3449 XIV

  • f. 202v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te corde, te totis viribus concupisco. Quia

    KOB 3449 XIV

  • f. 229r. Tibi soli peccavi, mode VIII Tibi soli peccavi, Domine, miserere mei. Ps. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

    KOB 3449 XIV